Bannière Salon Beige

Partager cet article

Puer natus in Bethleem

Vidéos

Puer natus in Bethleem,
Unde gaudet Jerusalem,
alleluia.
Refrain:
In cordis jubilo,
Christum natum adoremus
Cum novo cantico.
Assumpsit carnem Filius,
Dei Patris altissimus,
alleluia.
Per Gabrielem nuntium,
Virgo concepit Filium,
alleluia.
Tamquam sponsus de thalamo,
Processit Matris utero,
alleluia.
Hic iacet in praesepio,
Qui regnat sine termino,
alleluia.
Cognovit bos et asinus,
Quod puer erat Dominus.
alleluia.
Et Angelus pastoribus,
Revelat quod sit Dominus,
alleluia.
Reges de Saba Veniunt,
Aurum thus myrrham offerunt,
alleluia.
Intrantes domum invicem,
Novum salutant Principem,
alleluia.
De Matre natus Virgine,
Sine virili semine,
alleluia.
Sine serpentis vulnere,
De nostro venit sanguine,
alleluia.
In carne nobis similis,
Peccato sed dissimilis,
alleluia.
Ut redderet nos homines,
Deo et sibi similes,
alleluia.
In hoc natali gaudio,
Benedicamus Domino,
alleluia.
Laudetur sancta Trinitas,
Deo dicamus gratias,
alleluia.

Partager cet article